라틴어 문장 검색

Nec tamen ideo Patrem per existentiam priorem esse Filio, vel Patrem et Filium Spiritu sancto, potest ex multorum similitudine exemplorum refelli.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 56:9)
Solis quippe substantia est et splendida et illuminabilis, id est potens illuminare aliquid, et cum sit splendor ex sole, et illuminabilitas ex sole simul et splendore, nunquam tamen ex his tribus aliquod per existentiam aliquod illorum praecesserit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 56:10)
Cum Deus ab ideali praeconceptionis thalamo mundialis palatii fabricam voluit enotare, etiam mentale verbum quod ab aeterno de mundi constitutione conceperat, reali ejusdem existentia, velut materiali verbo depingere, tanquam mundi elegans architectus, tanquam aureae fabricae faber aurarius, velut stupendi artificii artifex artificiosus, velut admirandi operis opifex, non exterioris instrumenti laborante suffragio, non materiae praejacentis auxilio, non indigentiae stimulantis flagitio, sed solius arbitrariae voluntatis imperio, mundialis regiae admirabilem speciem fabricavit Deus, qui mundiali palatio varias rerum species ascribendo, quas discrepantium generum litigio disparatas, legitimi ordinis [0453C] congruentia temperavit, leges indidit, sanctionibus alligavit:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:13)
Ut ergo animus tuus incitetur ad honesta, semper fugias malorum hominumsocietatem et conversationem, atque suspiciosi loci existentiam, semperquerendo homines et loca cum quibus et in quibus valeas erudiri, tua prudentiavaleat cognosci atque merito collaudari.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 54:1)
Unico illi contubernio communem vitam sustinebant meque ad vasa illa compluria gestanda praedestinarant, quae domini regiones plusculas pererrantis variis usibus erant necessaria.
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:5)
Quae tamen ille ab aeterno cuncta prospiciens prouidentiae cernit intuitus et suis quaeque meritis praedestinata disponit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:13)
Huius quidem preconium, facta modernorum exsuperans, tanquam veri existentia latius, arbitrabar aliquando superfluum. 3.
(단테 알리기에리, Epistolae 91:2)
conceptumque excute foedus placitum, animo praedestinatum, ut fiat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1581)
Eadem est duratio seu perseverantia existentiae rerum, sive motus sint celeres, sive tardi, sive nulli;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 34:6)
Utpote in composita ratione laterum AD & DB, Ad & db existentia.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 54:4)
Deus qui Abraham vocat Deus est creator, qui « vocat ea, quae non sunt, quasi sint » (Rom 4,17), ille « elegit nos in ipso ante mundi constitutionem […] qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum » (Eph 1,4-5).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 18:9)
agnosce clara insignia virtutis ac regni tui, puer o, cui trinam Pater praedestinavit indolem:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae19)

SEARCH

MENU NAVIGATION